curiositas 5.0

Francisci Petrarchae Florentini, philosophi, oratoris, et poetae clarissimi, reflorescentis literaturae, Latinaeque linguae, aliquot seculis horrenda barbarie inquinatae, ac penè sepultae, assertoris & instauratoris, opera quae extant omnia. in quibus praeter theologica, naturalis, moralisque philosophiae praecepta, liberalium quoque artium encyclopediam, historiarum thesaurum, & poësis divinam quandam vim, pari cum sermonis maiestate, coniuncta invenies : adiecimus eiusdem authoris, quae Hetrusco sermone scripsit carmina sive rhythmos, in quibus Graecorum gloriam, Latinorum copiam, viris hac aetate doctissimis aequasse, imò suavitate & elegantia superasse multùm, visus est : haec quidem omnia nunc iterum summa diligentia à variis mendis, quibus scatebant, repurgata, atque innumerabilibus in locis, genuinae integritati restituta, & in tomos quatuor distincta : quae verò uno quoque tomo continentur, versa pagina lectori exhibebit : insigniorum atque doctissimorum in re literaria virorum, de hoc authore testimonia in praefatione habes